Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Obsecro vos, olim vita defuncti quaeramus locum, in quo haec semesa obruamus. Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus, revertemur ! Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta!

Et quota pars nostri tot obire terrae potest? Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes debiles, maiore membrorum parte mulcati tolerabimus scilicet, quae armatos et victores fatigarunt!

Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus nobiscum an relinquimus?

Cum his venientes nemo agnoscere volet: relinquemus ergo extemplo praesentia pignora, cum incertum sit, an visuri simus ilia, quae petimus? Inter hos latendum est, qui nos miseros nosse coeperunt.” Haec Euctemon.

Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere: Neminem pium habitu corporis suos aestimaturum, utique saevitia hostis, non natura calamitosos. Dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito: tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit.