Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit. Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediandum erat iam non hostium, sed locorum fraude suspecta.

Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate, custode pecuniae regiae, indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos: expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat.

Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim: relictis pedestribus copiis tota nocte vectus cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit.

Vici erant in propinquo: quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit.