Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari iubet.
Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere.
Namque Persis ab altero latere perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.
Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens.
Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum: Medus ad mare ad meridiem versus — minor amnis eo, quem accepit —