Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
itaque refectis cibo somnoque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera quidem haud aegre praeterit, ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago concursu cavata torrentium iter ruperat.
Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem.
Desperatio igitur ingens, adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue obscuritas terrori erat : nam etiam si qua sidera internitebant, continenti fronde tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat.
Tandem expectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri brevi spatio poterat eluvies,
et sibi quisque dux itineris coeperat fieri. Evadunt ergo in editum verticeni: ex quo hostium statione conspecta strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus.