Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum. Inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites — ut recederet, erpellere nequierant —

tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine ostendit. Ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius proelium inire coeperunt.

Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit, magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus missis ad deprecandum triste responsum a rege

p.119
redditur, non esse veniae locum.

Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens.

Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis non convenire fortunae, in qua esset, adiecitque metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.