Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos et libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset.

Uxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapaе contribuit divisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit.