Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit, magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus missis ad deprecandum triste responsum a rege

p.119
redditur, non esse veniae locum.

Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens.

Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis non convenire fortunae, in qua esset, adiecitque metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.

Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur: petere se, ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret: pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum vitam precari.

Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos et libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset.