Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum ilia permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, ipse steti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo.”
Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium: Pasitigrim incolae vocant. Oritur in montibus Uxiorum et per l, stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur.
Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat.