Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt.
Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum ilia permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, ipse steti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo.”
Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium: Pasitigrim incolae vocant. Oritur in montibus Uxiorum et per l, stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur.
Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat.
Amne superato cum vnn milibus peditum et Agrianis sagittariisque atque Graecorum mercennariorum tribus milibus additis mille Thracum in regionem Uxiorum pervenit. Finitima Susis est et in primam Persidem excurrit
Medates erat regionis praefectus, haud sane temporum homo:
quippe ultima pro fide experiri decreverat. Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe:
si paucos misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros. Cum consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto dati ac post solis occasum iter ingredi iussi.
Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis faciundis, ut, qui turres admoverent, extra teli iactum essent, urbem obsidere coepit.
Praerupta erant omnia saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus depulsi,
ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum. Inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites — ut recederet, erpellere nequierant —
tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine ostendit. Ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius proelium inire coeperunt.
Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit, magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus missis ad deprecandum triste responsum a rege