Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum iis, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet — omni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur —

admonerique iussit, ut, si cordi ei quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obortae prodidere animum aspernantis id munus: quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae

p.117
accipiunt quam admovere lanae manus.

Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo pervenit ad eam et: “Mater,” inquit, “hanc vestem, qua indutus sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides:

nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt.

Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum ilia permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, ipse steti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo.”