Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Illе deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt.
Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis.
Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituía, qua quemque aut spes ducebat aut pavor, dissipabantur :
D tantum equites congregaverant se incerti adhuc, resistere melius esset an fugere. Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte
p.147
ad inhibendam fugam emittit, ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur iubente rege, ut caedibus abstineretur.