Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat, in Mediam, fugientem insequi pergit strenue.

Tabas — oppidum est in Paraetacene ultima — pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipiti fuga Bactra petere Dareum.

Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio, qui nondum vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat.

Rex ducibus convocatis:

p.145
“Maximum,” inquit, “opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul destitutus a suis aut oppressus: in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium.”

Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.