Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant, ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset, custodes procul sequebantur.

Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat, in Mediam, fugientem insequi pergit strenue.

Tabas — oppidum est in Paraetacene ultima — pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipiti fuga Bactra petere Dareum.

Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio, qui nondum vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat.

Rex ducibus convocatis:

p.145
“Maximum,” inquit, “opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul destitutus a suis aut oppressus: in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium.”

Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.

Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat.

Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit.

Sed fatigatis necessaria quies erat: itaque delectis equitum vi milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora anna portabant, ceterum equis vehebantur: cum res locusque posceret, pedestris acies erant.

Haec agentem Alexandrum adeunt Orsines et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos.

Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut prim i coniungi ultimis possent.

CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor: is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius

p.146
quam ce stadia abesse, exercitum, utpote praedae avidum, inconpositum inordinatumque procedere.