Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ille non ultra differendum ratus: “Bessus,” inquit, “et Nabarzanes insidiantur tibi, in ultimo discrimine es fortunae tuae et vitae,

hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus.” Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat.

Eludant fidem licet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere:

Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum. Difficilius sibi esse damnare quam decipi. Quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se perire, si salvum sese milites sui nollent.

Patron desperata

p.142
regis salute ad eos, quibus praeerat, rediit omnia pro fide experiri paratus.