Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regis potiri contigisset.

Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinates regem conprehendere mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum:

si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi:

Graecorum quoque fides timebatur.

Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.