Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Plena omnibus desperationis videbatur oratio: quippe Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli, victorem occupaturum.

At illе docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis. Omnia sequi armatos: sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam.

Igitur sive confirmatis eorum animis sive imperium magis quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est.

Paulo post Alexandro Arbela traduntur regia supellectile ditique gaza repleta: mi milia talentum fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis.

Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit.

p.108
Euntibus a parte laeva Arabia, odorum fertilitate nobilis regio:

campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor,

qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante. Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt: 11 milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt.

Idem cum Mediam et Gordyaeorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt.

Vicini maxime sunt in campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam nam que ab utroque latere cludunt. Tandem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt.

Alexander quartis castris ad Mennim urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.

Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis

p.109
liberis supplex occurrit urbem seque dedens. Gratus adventus eras regi fuit: quippe magni operis obsidio futura erat tam munitae urbis.

Ad hoc vir inlustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio Celebris et ceteros ad deditionem suo incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit:

ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem, plures obviam egressi sunt.