Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos diebus datis militi strenue hostem insequi coepit metuens, ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta.

Igitur quarto decimo die praeter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat.

Ac primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad

p.74
temptandum vadum fluminis praemisit. Cuius altitude primo summa equorum pectora, mox, ut in medium alveum ventum est, cervices quoque aequabat.

Nee sane alius amnis ad Orientis plagam tam violentus invehitur multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa secum trahens. Itaque a celeritate, qua defluit, Tigri nomen est inditum, quia Persica lingua tigrin sagittam appellant.

Igitur pedes velut divisus in cornua circumdato equitatu, levatis super capita armis haud aegre ad ipsum alveum penetrat.

Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent,