Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Regem, cum secundo amni deflueret, adsequi cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in paucis Alexandro carus, parvum navigium conscendit pluribus,
quam capere posset, inpositis. Itaque mersa navis omnes destituit. Hector diu flumini obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent in ripam tamen semianimis evasit et, ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante — quippe in diversum evaserant alii —
exanimatus est. Amissi eius desiderio vehementer adflictus est repertumque corpus magnifico extulit funere. Oneravit hunc dolorem nuntius mortis Andromachi, quem praefecerat Syriae:
vivum Samaritae cremaverant. Ad cuius interitum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit,
contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores. Andromacho deinde Menona substituit adfectisque supplicio, qui praetorem interemerant, tyrannos, inter quos Methymnaeorum Aristonicum et Stesilaum, popularibus suis tradidit: quos illi ob iniurias tortos necaverunt.