Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Omnes aequa
Cypriorum quoque regibus, qui et a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est.
Amphoterus deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus — namque et Persarum et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur — ante omnia mare a piraticis classibus vindicare iussus: quippe obnoxium praedonibus erat bello utrumque in regem converse.
His conpositis Herculi Tyrio ex auro crateram cum XXX pateris dicavit inminensque Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.
At Dareus, cum Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat, utrumme circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per praefectos suos moliebatur.
Sed ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus, quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi convenerant iam, et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt.
Ceterum cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant. Quae summa cura