Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit,

luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.

Haec Aegyptii vero maiora iactabant: sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali

p.66
fastigio aut credebat esse aut credi volebat.

Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes.

Ille donis acceptis amicitiaque coniuncta destinata exequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra.

Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirebant:

nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat.

Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente — sive illud deorum munus sive casus fuit — obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret,

auxilium. Idem vero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum,

quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico volatu prima signa antecedentes et modo humi residebant,