Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iamque haud procul Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.

A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit.

Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit,

luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.

Haec Aegyptii vero maiora iactabant: sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali

p.66
fastigio aut credebat esse aut credi volebat.