Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

auxilium. Idem vero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum,

quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico volatu prima signa antecedentes et modo humi residebant,

cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant ducentium iterque monstrantium ritu. Tandem ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis vix in densam umbram cadente sole contecta est,

multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas. Caeli quoque mira temperies, verno

p.67
tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.

Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethiopum. In meridiem versam Arabes spectant — Trogodytis cognomen est —: horum regio usque ad Rubrum mare excurrit.