Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Aegyptii olim Persarum opibus infensi — quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant — ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent.

Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit.

Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae defectione quoque perterriti.

Iamque haud procul Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.