Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide:
non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo sanxerat : lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura.
Ob hanc causam Alexander omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis eximiae in regem suum fidei modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur.
Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit facili ac levi humo acceptante occultum opus: quippe multam harenam vicinum mare
obstant. Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata etiam tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret.