Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Linqui deinde animo et submitti genu coepit, quem proximi exceptum in castra receperunt. Et Betis interfectum ratus urbem ovans victoria repetit.

At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque cuniculis muros subrui iussit.

Oppidani ad pristinum fastigium moenium novum extruxere munimentum, sed ne id quidem turres aggeri inpositas poterat aequare.

Itaque interiora quoque urbis infesta telis erant. Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius

p.64
ruinas hostis intravit.

Ducebat ipse rex antesignanos, et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur. Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus,