Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Forte rex classem in diversam partem agi iusserat xxx minoribus navigiis relictis in litore: (??) quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt
p.55
metu, donec suorum clamore audito Alexander classem litori, a quo fremitus acciderant, admovit. Prima e Macedonum navibus quinqueremis velocitate inter ceteras eminens occurrit: quam ut conspexere Tyriae, duae ex diverso in latera eius invectae sunt, in quarum alteram quinqueremis eadem concitata et ipsa rostro icta est et illam invicem tenuit.