Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Unci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant. Clipeos vero aereos multo igne torrebant, quos repletos fervida harena caenoque decocto e muris subito devolvebant.

Nec ulla pestis magis timebatur: quippe ubi inter loricam corpusque fervens harena penetraverat, nec ulla vi excuti poterat

p.54
et, quidquid attigerat, perurebat, iacientesque arma laceratis omnibus, quis protegi poterant, vulneribus inulti patebant. Corvi vero et ferreae manus tormento remissae plerosque rapiebant.

Hic rex fatigatus statuerat soluta obsidione Aegyptum petere.

Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa. Ceterum tam discedere inritum quam morari pudebat, famam quoque, qua plura quam armis everterat, ratus leviorem fore, si Tyrum quasi testem, se posse vinci, reliquisset. Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naves ad moveri iubet delectosque militum inponi.