Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo
Legati respondent esse templum Herculis extra urbem in ea sede, quam Palaetyron ipsi vocent:
ibi regem deo sacrum rite facturum. Non tenuit iram, cuius alioqui potens non erat. Itaque: “Vos quidem,” inquit, “fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed brevi ostendam in continent vos esse. Proinde sciatis licet, aut intraturum me urbem aut oppugnaturum.”
Cum hoc responso dimissi suos monere coeperunt, ut regem, quem Syria,
quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur. At illi loco satis fisi obsidionem ferre decreverant. Namque urbem a continenti quattuor stadiorum fretum dividit Africo maxime obiectum crebros ex alto fluctus in litus evolventi.
Nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat. Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.