Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Multis ergo inpune vulneratis, cum et removere et adpellere scaphas in expedito esset, ad curam semet ipsos tuendi ab opere converterant. Et, quo longius moles agebatur a litore, hoc magis, quidquid ingerebatur, praealtum absorbebat mare.

Igitur rex munientibus coria velaque iussit obtendi, ut extra teli iactum essent, duasque turres ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas tela ingeri possent.

Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt expositisque militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant. In Libano quoque Arabum agrestes inconpositos Macedonas adorti xxx fere interficiunt paucioribus captis.

Ea res Alexandrum dividere copias coegit et, ne segniter adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccan Crateronque praefecit, ipse cum expedita manu Arabiam petiit.

Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia saxis harenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis concitaverunt, et, cum magnam vim venti vela quoque concepissent, celeriter ad molem successit.

Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur, navis autem igne concepto latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit.

At qui desiluerant in parva navigia, faces et, quidquid alendo igni aptum erat, in eadem opera ingerunt. Iamque non imae modo Macedonum turres, sed etiam summa tabulata conceperant

p.50
ignem, cum ii, qui in turribus erant, partim haurirentur incendio, partim armis omissis in mare semet ipsi inmitterent.