Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit. Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutas est.

Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus perseverasset,

p.105
aut culpa sua victus esset aut aliena virtute vicisset. Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, victori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit.

Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi sunt. Quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia virtutis sunt:

Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi.

Et, si vere aestimare Macedonas, qui tunc erant, volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.