Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Interim Aretes Scytharum qui inpedimenta diripiebant, duce occiso gravius territis instabat. Supervenere deinde a Dareo Bactriani pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt, plures ad Alexandrum refugerunt.
Tum Persae clam ore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi ubique profligatum incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere: confirmatisque tandem animis ire in hostem iubet.
Rarior acies erat in dextro cornu Persarum: namque inde Bactriani discesserant ad opprimenda inpedimenta. Itaque Alexander laxatos ordines invadit et multa caede hostium invehitur.
At qui in laevo cornu erant Persae, spe posse eum includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque pericu-
Qui averso ei instabant, et ipsi ab Agrianis equitibus premebantur. Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant, plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant.