Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Paucae tamen evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis: quippe amputata virorum membra humi iacebant, et, quia calidis adhuc vulneribus aberat dolor, trunci quoque et debiles quidam arma non omittebant, donec multo sanguine effuso exanimati procumberent.
Interim Aretes Scytharum qui inpedimenta diripiebant, duce occiso gravius territis instabat. Supervenere deinde a Dareo Bactriani pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt, plures ad Alexandrum refugerunt.
Tum Persae clam ore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi ubique profligatum incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere: confirmatisque tandem animis ire in hostem iubet.
Rarior acies erat in dextro cornu Persarum: namque inde Bactriani discesserant ad opprimenda inpedimenta. Itaque Alexander laxatos ordines invadit et multa caede hostium invehitur.