Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare victoriae praemia Haec se fortibus viris dicere. Si qui dissimiles eorum

p.93
essent, illa fuisse dicturum: pervenisse eos, unde fugere non possent. Tot terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post tergum obiectis iter in patriam ad penates manu esse faciendum. Sic duces, sic proximi militum instincti sunt.

Dareus in laevo cornu erat magno suorum agmine, delectis equitum peditumque, stipatus contempseratque paucitatem hostis vanam aciem esse extentis cornibus ratus.

Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens : “Terrarum,” inquit, “quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est:

hic dies imperium, quo nulla amplius vidit aetas, aut constituet aut finiet. Apud Granicum minima virium parte cum hoste certavimus, in Cilicia victos Syria poterat excipere, magna munimenta regni Tigris atque Euphrates erant.