Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent, hostium esse confessi. Nomina modo vana gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae quive Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti essent, ignobiles esse:
numquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil praeter nomina adferre. Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto orbe locus esset, qui tales viros ignoraret.
Intuerentur barbarorum inconditum agmen: alium nihil praeter iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures dimicaturos.
Nec postulare se, ut fortiter capesserent proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum: se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se tot cicatrices, totidem corporis decora:
scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare victoriae praemia Haec se fortibus viris dicere. Si qui dissimiles eorum
Dareus in laevo cornu erat magno suorum agmine, delectis equitum peditumque, stipatus contempseratque paucitatem hostis vanam aciem esse extentis cornibus ratus.