Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Praeterea breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget.

Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum impe-

p.95
rium, quod secundo cursu per CCXXX anuos ad summum fastigium evexerant, magno motu concuterent magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est.

Modo Graecis ultro bellum inferebamus: nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum. Iactamur invicem varietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit.

Ceterum, etiam si spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet. Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias, Ochum in spem huius imperii genitum, principes, illam subolem regiae stirpis, duces vestros reorum instar vinctos habet: nisi quid in vobis spei est, ego maiore mei parte captivus sum. Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi pignora, pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos: nam coniugem in illo carcere amisi.