Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Adservari transfuga iusso duces convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut regionem monstratam declinent equitemque periculum edoceant.
Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum, sed in conspectu omnium duces et proximum quemque
interequitans adloquebatur: Emensis tot terras in spem victoriae, de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen. Granicum hic amnem Ciliciaeque montes et Syriam Aegyptumque praefereuntibus raptas,
ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat. Reprehensos ex fuga Persas pugnaturos, quia fugere non possent. Tertium iam diem metu exangues, armis suis oneratos in eodem vestigio haerere. Nullum desperationis illorum maius indicium esse, quam quod urbes,
quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent, hostium esse confessi. Nomina modo vana gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae quive Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti essent, ignobiles esse: