Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent.
Qui cornibus praeerant, extendere ea iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent, nee tamen ultimam aciem exinanirent.
Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat.
Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset.