Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat, adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leviter armatos.

Adeoque aciem

p.91
versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent. Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga.

His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent.

Qui cornibus praeerant, extendere ea iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent, nee tamen ultimam aciem exinanirent.

Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat.