Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
“Multa lux,” inquit, “est: instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles.”
Ad haec Alexander: “Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?” signumque pugnae tuba dari iussit. Et cum in eadem admiratione Parmenio perseveraret,
quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: “Minime,” inquit, “mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram:
nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam.”