Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas.
Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt.
Alexander non alias magis territus ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti.
Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare,