Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Mazaeus quoque conspectis procul exploratoribus in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet aciemque disponit.
In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis.
Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant.
Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat,a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum regem, originem sui referens.
Hos aliae gentes ne sociis quidem satis notae sequebantur. Post quas L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat.
Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae et, qui montes Cossaeorum incolebant, sequebantur.