Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium occuparent manus.

Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta,

XXX milibus talentum auri permutaret. Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur.

Ingrata oratio regi fuit: itaque ut finem dicendi fecit: “Et ego,” inquit,

p.82
“pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem: nunc Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem.

Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo.