Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Nulla res multitudinem efficacius regit quam superstitio: alioqui inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est, melius vatibus quam ducibus suis paret. Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes.
Rex impetu animorum utendum ratus secunda vigilia castra movit:
dextra Tigrim habebat, a laeva montes, quos Gordyaeos vocant. Hoc ingressis iter speculatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum Dareum adventare nuntiaverunt. Instructo igitur milite et conposito agmine antecedebat.
Sed Persarum moratores erant, mille ferme, qui speciem magni agminis fecerant : quippe ubi explorari vera non possunt, falsa per metum augentur.
His cognitis rex cum paucis suorum adsecutus agmen refugientium
Quippe fugientes raptim tectis acervisque frumenti iniecerant flammas, quae cum in summo haesissent, ad inferiora nondum penetraverant.
Extincto igitur igne plurimum frumenti repertum est: copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea res ipsa militi ad persequendum hostem animum incendit: quippe urente et populante eo terram festinandum erat, ne incendio cuncta praeciperet.