Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Novum imperium Syri non-
Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulae, Strato, possidebat:
quo in fidem accepto castra movit ad urbem Marathon. Ibi illi litterae a Dareo redduntur, quibus ut superbe scriptis vehementer offensus est: praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adscripserat.
Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi et coniugem liberosque restitueret: de regno aequo, si vellet, Marte contenderet.
Si saniora consilia tandem pati potuisset, ut contentus patrio cederet alieni imperii finibus, socius amicusque esset.
In ea se fidem et dare paratum et accipere. Contra Alexander in hunc maxime modum rescripsit: “Rex Alexander Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Graecos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque Graecorum Ionias omni clade vastavit,
cum magno deinde exercitu mare traiecit inlato Macedoniae et Graeciae bello. Rursus Xerxes gentis eiusdem ad oppugnandos nos cum in manium barbarorum copiis venit: qui navali proelio victus Mardonium tamen reliquit in Graecia, ut absens quoque popularetur urbes, agros ureret.