Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent singulis amicorum

p.42
Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe.

Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.

Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiae vestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles herbas eligens Abdalonymus repurgabat.

Tum rege eo salutato alter ex his: “Habitus,” inquit, “hic vestis, quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est. Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum: cape regis animum et in eam fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer. Et cum in regali solio residebis vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris status, in quo accipis regnum, immo, hercule, propter quem.”

Somnio similis res Abdalonymo videbatur: interdum, satisne sani essent, qui tam proterve sibi inluderent, percontabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est et iniecta vestis purpura auroque distincta et fides a iurantibus facta, serio iam rex iisdem comitantibus in regiam pervenit.

Fama deinde, ut solet, strenue tota urbe discurrit : aliorum studium, aliorum indignatio eminebat, divitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur.

Admitti eum rex protinus iussit diuque contemplatus :

p.43
“Corporis,” inquit, “habitus famae generis non repugnat, sed libet scire, inopiam qua patientia tuleris.” Tum ille: “Utinam,” inquit, “eodem animo regnum pati possim! hae manus suffecere desiderio meo: nihil habenti nihil defuit.”