Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis magis quam dimicantis more curru sublimis inierat proelium, per loca, quae prope inmensis agminibus inpleverat, iam inania et ingenti solitudine vasta fugiebat.
Pauci regem sequebantur: nam nec eodem omnes fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant.
Onchas deinde pervenit, ubi excepere eum Graecorum quattuor milia: non segnius tamen ad Euphraten contendit, id demum credens fore ipsius, quod celeritate praecipere potuisset.
At Alexander Parmenionem, per quem apud Damascum recepta erat praeda, iussum eam ipsam et captivos diligenti adservare custodia, Syriae, quam Coelen vocant, praefecit.
Novum imperium Syri non-
Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulae, Strato, possidebat: