Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Rursus occurrebat, maiora periculis praemia et, sicut dubium esset, an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum.
Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse: ipse in iugum editi montis escendit multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit.
Iamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant.
Dareum XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet armisque ipse sumptis aciem ordinat. Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes
Invadebat ergo non mediocris omnium animos formido — quippe itineri quam proelio aptiores erant —, raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit:
alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat.