Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset —

ita enim medicus praedixerat — aegre ferens. Inter haec a Parmenione, fidissimo purpuratorum, litteras accipit,

p.17
quibus ei denuntiabat, ne salutem suam Philippo committeret: mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum.

Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.

“Bibere perseverem? ut, si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro.”

Diu animo in diversa versato nulli, quid scriptum esset, enuntiat epistulamque sigillo anuli sui inpresso pulvino, cui incubabat, subicit.

Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum is poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit.

Quo viso Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus: tum epistulam legere Philippum iubet nec a vultu legentis movit oculos, ratus, aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere.

Ille epistula perfecta plus indignationis quam pavoris ostendit proiectisque amiculo et litteris ante lectum: “Rex,” inquit, “semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere arbitror sacro et venerabili ore trahi tuo.