Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere medicamentum concipi venis: laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant.” Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem аc plenum bonae spei fecit.
Itaque: “Si di,” inquit, “Philippe, tibi permisissent, quo maxime modo velles, animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem:
hac epistula accepta tamen, quod dilueras, bibi. Et nunc crede me non minus pro tua fide quam pro mea salute esse sollicitum.” Haec elocutus dextram Philippo offert.
Ceterum tanta vis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis adiuverint: interclusus spiritus arte meabat. Nec Philippus quicquam inexpertum omisit: ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc cibo, nunc vini odore excitavit.