Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem secutos Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis datus non ut regem modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat.
Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit.
Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset —
ita enim medicus praedixerat — aegre ferens. Inter haec a Parmenione, fidissimo purpuratorum, litteras accipit,
Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
“Bibere perseverem? ut, si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro.”
Diu animo in diversa versato nulli, quid scriptum esset, enuntiat epistulamque sigillo anuli sui inpresso pulvino, cui incubabat, subicit.